Sujet de blog - Cabinet Constance Wahl

Et prima post Osdroenam quam, ut dictum est, ab hac descriptione 

discrevimus, Commagena, nunc Euphratensis, clementer adsurgit,
Hierapoli, vetere Nino et Samosata civitatibus amplis inlustris.


Et prima post Osdroenam quam, ut dictum est, ab hac descriptione 

discrevimus, Commagena, nunc Euphratensis, clementer adsurgit,
Hierapoli, vetere Nino et Samosata civitatibus amplis inlustris.

Tempore quo primis auspiciis in mundanum fulgorem surgeret victura
dum erunt homines Roma, ut augeretur sublimibus incrementis, foedere
pacis aeternae Virtus convenit atque Fortuna plerumque dissidentes,
quarum si altera defuisset, ad perfectam non venerat summitatem.

Eius populus ab incunabulis primis ad usque pueritiae tempus
extremum, quod annis circumcluditur fere trecentis, circummurana
pertulit bella, deinde aetatem ingressus adultam post multiplices
bellorum aerumnas Alpes transcendit et fretum, in iuvenem erectus et
virum ex omni plaga quam orbis ambit inmensus, reportavit laureas et
triumphos, iamque vergens in senium et nomine solo aliquotiens vincens
ad tranquilliora vitae discessit.

0 0
Feed